<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:55</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:55</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="55"><p><reg>at</reg> eam tibi C. Verres fecit iniuriam quae ceterorum quoque animos
							possit<note>possit <hi rend="italic">pqL</hi>: posset <hi rend="italic">DKZr</hi> (i §§99, 105, 116, 158)</note> alieno incommodo
						commovere. <reg>minime</reg>; nam id quoque ad rem pertinere arbitror,
						qualis iniuria dicatur quae causa inimicitiarum proferatur.
							<reg>cognoscite</reg> ex me; nam iste eam profecto, nisi plane nihil
						sapit, numquam proferet. Agonis quaedam est Lilybitana<note>Lilybitana <hi rend="italic">ut cum inscript. et nummis Th. Mommsen, ita Dp cod.
								Victor.</hi>: lilibitana <hi rend="italic">G12KZr</hi>: Lilybaetana
								<hi rend="italic">edd.</hi></note>, liberta Veneris Erycinae, quae
						mulier ante hunc quaestorem copiosa plane et locuples fuit. <reg>ab</reg>
						hac praefectus Antoni quidam symphoniacos servos abducebat per iniuriam,
						quibus se in classe uti velle dicebat. <reg>tum</reg> illa, ut mos in
						Sicilia est omnium Veneriorum et eorum qui a Venere se liberaverunt, ut
						praefecto illi religionem Veneris nomine<note>nomenque <hi rend="italic">G1</hi> et omnia sua <hi rend="italic">prG1<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> obiceret, dixit et se et sua Veneris
						esse. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>