<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:61-80</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:61-80</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="61"><p><reg>quae</reg> quoniam te fefellerunt<note>fefellerunt <hi rend="italics">ed. V</hi>: fefellerint <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, 
Eruci, quoniamque vides versa esse omnia, causam pro Sex. Roscio, si 
non commode, at libere dici, quem dedi putabas defendi intellegis, 
quos tradituros sperabas vides iudicare, restitue nobis aliquando 
veterem tuam illam calliditatem atque prudentiam, confitere<note>aut confitere te <hi rend="italics">Hotoman</hi>
                  </note> huc ea 
spe venisse quod putares hic latrocinium, non iudicium futurum.


               <reg>de</reg> parricidio causa dicitur; ratio ab accusatore reddita non est quam 
   ob causam patrem filius occiderit.  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="62"><p><reg>quod</reg> in minimis noxiis et in his 
levioribus peccatis quae magis crebra et iam prope cotidiana sunt vel<note>vel <hi rend="italics">Eberhard</hi>: id <hi rend="italics">codd.</hi>: et <hi rend="italics">Klotz: del. Ascens.</hi> (3)</note> 
maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in 
parricidio quaeri non putat oportere.  <reg>in</reg> quo scelere, iudices, etiam 
cum multae causae convenisse unum in locum atque inter se 
congruere videntur, tamen non temere creditur, neque levi 
coniectura res penditur, neque testis incertus auditur, neque 
accusatoris ingenio res iudicatur.  <reg>cum</reg> multa antea commissa 
maleficia, cum vita hominis perditissima, tum singularis 
audacia ostendatur necesse est, neque audacia solum sed summus 
furor atque amentia.  <reg>haec</reg> cum sint omnia, tamen exstent oportet 
expressa sceleris vestigia, ubi, qua ratione, per quos, quo tempore 
maleficium sit admissum. <reg>quae</reg> nisi multa et manifesta sunt, 
   profecto res tam scelesta, tam atrox, tam nefaria credi non potest. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="63"><p>Magna est enim vis humanitatis; multum valet communio sanguinis; 
reclamitat istius modi suspicionibus ipsa natura; portentum atque 
monstrum certissimum est esse aliquem humana specie et figura qui 
tantum immanitate bestias vicerit ut, propter quos hanc suavissimam 
lucem aspexerit, eos indignissime luce privarit, cum etiam feras inter 
sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet.



            </p></div><milestone n="23" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="64"><p><reg>non</reg> ita multis ante annis aiunt <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>itum</ex>
                     </expan></choice> Caelium<note>Caelium <hi rend="italics">Valerius Max.</hi> viii. 1. 13: Colelium (Cold- <foreign xml:lang="grc">φψ</foreign>) <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> quendam Terracinensem<note>Terracinensem <foreign xml:lang="grc">σπω</foreign>, <hi rend="italics">Schol.</hi>: Tarracinensem <hi rend="italics">cett., Valerius Max.</hi> (<hi rend="italics">cf. Schuchardt</hi> iii. 103)</note>, 
hominem non obscurum, cum cenatus cubitum in idem conclave cum 
duobus adulescentibus filiis isset, inventum esse mane iugulatum.  
<reg>cum</reg> neque servus quisquam reperiretur<note>reperiretur <hi rend="italics">Angelius</hi>: reperiebatur <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> neque liber ad quem ea 
suspicio pertineret, id aetatis autem duo filii propter cubantes ne 
sensisse quidem se dicerent, nomina filiorum de parricidio delata 
sunt. <reg>quid</reg> poterat tam esse<note>tam esse <hi rend="italics">Gruter</hi>: sa est <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: sane <hi rend="italics">A<foreign xml:lang="grc">πφω</foreign>
                     </hi>: satis est <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign> suspiciosum <hi rend="italics">Madvig</hi>: suspiciosum autem <hi rend="italics">codd.</hi>: suspiciosum. Suspiciosum autem <hi rend="italics">coni. Halm</hi>
                  </note> suspiciosum? neutrumne sensisse? 
ausum autem esse quemquam se in id conclave committere eo 
potissimum tempore cum ibidem essent duo adulescentes filii qui et 
sentire et defendere facile possent? <reg>erat</reg> porro nemo in quem ea 
                  suspicio conveniret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="65"><p><reg>tamen</reg>, cum planum iudicibus esset factum 
aperto ostio dormientis eos repertos esse, iudicio absoluti 
adulescentes et suspicione omni liberati sunt.  <reg>nemo</reg> enim putabat 
quemquam esse qui, cum omnia
divina atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim 
capere potuisset<note>potuisset <hi rend="italics">edd. VR</hi>: potuisse (-se || <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>) <hi rend="italics">codd.</hi>: posset <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note>, propterea quod qui tantum facinus commiserunt 
non modo sine cura quiescere sed ne spirare quidem sine metu 
possunt.


            </p></div><milestone n="24" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="66"><p><reg>videtisne</reg> quos<note><app><lem>quos</lem></app> quod <foreign xml:lang="grc">χ2ψ2</foreign>
                  </note> nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi causa 
supplicium de matre sumpsisse, cum praesertim deorum 
immortalium iussis atque oraculis id fecisse dicantur, tamen ut eos 
agitent Furiae neque consistere umquam<note>usquam <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> patiantur, quod ne pii 
quidem sine scelere esse potuerunt? <reg>sic</reg> se res habet, iudices: 
magnam vim, magnam necessitatem, magnam possidet religionem 
paternus maternusque sanguis; ex quo si qua macula concepta est, 
non modo elui<note>elui <hi rend="italics">Victorius</hi>: leui <foreign xml:lang="grc">ς<hi rend="italics">α</hi>πφ</foreign>: leni <foreign xml:lang="grc">χψ</foreign>: lui <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>: <hi rend="italics">om.</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italics">in lac.</hi>
                  </note> non potest verum usque eo permanat ad animum ut 
                  summus furor atque amentia consequatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="67"><p><reg>nolite</reg> enim putare, quem 
ad modum in fabulis saepenumero videtis, eos qui aliquid impie 
scelerateque commiserint<note>commiserint <hi rend="italics">ed. R</hi>: commiserunt <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> agitari et perterreri Furiarum taedis 
ardentibus. Sua quemque fraus et suus terror maxime vexat, suum 
quemque scelus agitat amentiaque adficit, suae malae cogitationes 
conscientiaeque animi terrent; hae<note><app><lem>hae</lem></app> haec <hi rend="italics">w, Schol. Lucan.</hi> vii. 784 (<hi rend="italics">cf. Deiot.</hi> 26)</note> sunt impiis adsiduae 
domesticaeque Furiae quae dies noctesque parentium<note>parentium <foreign xml:lang="grc">ς<hi rend="italics">α</hi>π</foreign>: parentum <hi rend="italics">cett.</hi> (<hi rend="italics">cf. Neue</hi> i. 404)</note> poenas a 
   consceleratissimis filiis repetant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="68"><p><reg>haec</reg> magnitudo malefici facit ut, 
nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi 
turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus 
effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta<note>praerupta <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>
                  </note> audacia, nisi 
tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania. <reg>accedat</reg> huc 
oportet odium parentis, animadversionis<note>animumadversionis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> paternae metus, amici 
improbi, servi conscii, tempus idoneum, locus opportune captus ad 
eam rem; paene dicam, respersas
manus sanguine paterno iudices videant oportet, si tantum facinus, 
tam immane, tam acerbum credituri sunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="69"><p><reg>qua</reg> re hoc quo minus est 
credibile, nisi ostenditur, eo magis est, si convincitur, vindicandum.
         <milestone n="25" unit="chapter"/>
                  <milestone unit="para"/>
                  <reg>itaque</reg> cum multis ex rebus intellegi potest maiores nostros non modo 
armis plus quam ceteras nationes verum etiam consilio sapientiaque 
potuisse, tum ex hac re vel maxime quod in impios singulare 
supplicium invenerunt. <reg>qua</reg> in re quantum prudentia praestiterint<note>praestiterint (-it <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>) <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign>: praestiterunt <hi rend="italics">cett</hi>.</note> eis 
   qui apud ceteros sapientissimi fuisse dicuntur considerate. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="70"><p><reg>prudentissima</reg> 
civitas Atheniensium, dum ea rerum potita est, fuisse 
traditur; eius porro civitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse, 
eum qui leges quibus hodie quoque utuntur scripserit<note><app><lem>scripserit</lem></app> scripsit <hi rend="italics">Halm</hi>
                  </note>. <reg>is</reg> cum 
interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in eum qui 
parentem necasset, respondit se id neminem facturum putasse.  
<reg>sapienter</reg> fecisse dicitur, cum de eo nihil sanxerit quod antea 
commissum non erat, ne non tam prohibere quam admonere 
videretur. <reg>quanto</reg> nostri maiores sapientius! qui cum intellegerent 
nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia, 
supplicium in parricidas singulare excogitaverunt ut, quos natura 
ipsa retinere in officio non potuisset, ei<note>ii <hi rend="italics">Naugerius</hi> (2): in <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italics">om. cett.</hi>
                  </note> magnitudine poenae a<note>a <hi rend="italics">s, Wesenberg: om. mei</hi>
                  </note> 
maleficio summoverentur.  <reg>insui</reg> voluerunt in culleum vivos atque ita<note>ita <hi rend="italics">om. w, del. Kayser</hi>
                  </note> 
in flumen deici.</p></div><milestone n="26" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="71"><p>O singularem sapientiam, iudices! <reg>nonne</reg> videntur hunc hominem 
ex rerum natura sustulisse et eripuisse cui repente caelum, solem, 
aquam terramque ademerint ut, qui eum necasset unde ipse natus 
esset<note>esset <hi rend="italics">Angelius</hi>: est (esset <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign>) et <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, careret eis rebus omnibus ex quibus omnia nata esse dicuntur? 
<reg>noluerunt</reg> feris corpus obicere ne bestiis quoque quae tantum scelus 
attigissent
immanioribus uteremur; non sic nudos in flumen deicere ne, cum 
delati essent in mare, ipsum<note>mare, mare ipsum <hi rend="italics">Richter</hi>
                  </note> polluerent quo cetera quae violata sunt 
expiari putantur; denique nihil tam vile neque tam volgare est cuius 
partem ullam reliquerint. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="72"><p><reg>etenim</reg> quid tam est<note><app><lem>tam est</lem></app> est tam <foreign xml:lang="grc">χ</foreign>, <hi rend="italics">Lambinus</hi> (quid enim tam commune <hi rend="italics">cit. Cicero Orat.</hi> 107; <hi rend="italics">Quintil.</hi> xii. 6. 4)</note> commune quam 
spiritus vivis, terra  mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?  <reg>ita</reg> 
vivunt, dum possunt, ut ducere animam<note>animam <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign>, <hi rend="italics">Cic. l. c.</hi>: animum <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> de caelo non queant, ita 
moriuntur ut eorum ossa terra non tangat<note>terram non tangant <hi rend="italics">Cic. l. c.</hi>
                  </note>, ita iactantur fluctibus ut 
numquam adluantur<note>adluantur <hi rend="italics">Cic. l. c., Sylvius</hi>: abluantur <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem 
mortui conquiescant.  <reg>tanti</reg> malefici crimen, cui maleficio tam insigne 
supplicium est constitutum, probare te, Eruci, censes posse talibus 
viris, si ne causam quidem malefici protuleris?  si hunc apud 
bonorum emptores ipsos accusares eique iudicio Chrysogonus 
praeesset, tamen diligentius paratiusque venisses.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="73"><p>Vtrum quid agatur 
non vides, an apud quos agatur?  <reg>agitur</reg> de parricidio quod sine 
multis causis suscipi non potest; apud homines autem prudentissimos 
agitur qui intellegunt neminem ne minimum quidem 
maleficium sine causa admittere.
<milestone n="27" unit="chapter"/>
                  <milestone unit="para"/>
                  <reg>esto</reg>, causam proferre non potes.  <reg>tametsi</reg> statim vicisse debeo, 
tamen de meo<note>meo <hi rend="italics">Madvig</hi>: in eo <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">cf. Clu.</hi> 65)</note> iure decedam et tibi quod in alia causa non 
concederem in hac concedam fretus huius innocentia.  <reg>non</reg> quaero 
abs te qua re patrem Sex. Roscius occiderit, quaero quo modo 
occiderit.  <reg>ita</reg> quaero abs te, <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>ai</ex>
                     </expan></choice> Eruci: quo modo, et <reg>sic</reg> tecum agam ut 
meo loco vel respondendi vel interpellandi tibi potestatem faciam vel 
etiam, <reg>si</reg> quid voles, interrogandi.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="74"><p><reg>quo</reg> modo occidit? ipse percussit 
an aliis occidendum dedit? si ipsum arguis, Romae non fuit; si per 
alios fecisse dicis, quaero quos<note>quos <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italics">Richter: om. cett.</hi>
                  </note>?
<reg>servosne</reg> an liberos? si liberos<note>si liberos <hi rend="italics">Madvig: om. codd.</hi>
                  </note>, quos homines? indidemne Ameria an 
hosce ex urbe <reg>sicarios</reg>? si Ameria<note>si Ameria <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign>: si Ameriae <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note>, qui sunt ei<note>ii <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>
                     <hi rend="italics">Halm</hi>: hi <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note>? cur<note><app><lem>cur</lem></app> quur <foreign xml:lang="grc">σπψ1</foreign>: quine <foreign xml:lang="grc">χ</foreign>: <hi rend="italics">om.</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italics">in lac.</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> §108)</note> non nominantur? 
si Roma<note>Roma <hi rend="italics">ed. R. Stephani</hi>: Romae <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, unde eos noverat Roscius qui Romam multis annis non venit 
neque umquam plus triduo fuit? ubi eos convenit? qui conlocutus<note>qui conlocutus <hi rend="italics">G. Krüger</hi>: quicum locutus <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> 
est? quo modo persuasit? '<reg>pretium</reg> dedit'; cui dedit? per quem 
dedit?  unde aut quantum dedit?  <reg>nonne</reg> his vestigiis ad caput 
malefici perveniri solet?  <reg>et</reg> simul tibi in mentem veniat facito quem 
ad modum vitam huiusce depinxeris; hunc hominem ferum atque 
agrestem fuisse, numquam cum homine quoquam conlocutum esse, 
numquam in oppido constitisse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="75"><p><reg>qua</reg> in re praetereo illud quod mihi 
maximo argumento ad huius innocentiam poterat esse, in rusticis 
moribus, in victu arido, in hac horrida incultaque vita istius modi 
maleficia gigni non solere.  Vt non omnem frugem neque arborem in 
omni agro reperire possis, sic non omne facinus in omni vita nascitur.  
<reg>in</reg> urbe luxuries creatur, ex luxuria<note><app><lem>luxuria</lem></app> luxoriae <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: luxurie <hi rend="italics">w</hi>
                  </note> exsistat avaritia necesse est, ex 
avaritia erumpat audacia, inde omnia scelera ac<note><app><lem>ac</lem></app> atque <foreign xml:lang="grc">σχ</foreign>: et <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> maleficia gignuntur; 
vita autem haec rustica quam tu agrestem vocas parsimoniae, 
diligentiae, iustitiae magistra est.</p></div><milestone n="28" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="76"><p><reg>verum</reg> haec missa facio; illud quaero, is homo qui<note>qui <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>: <hi rend="italics">om. cett.</hi>
                  </note> ut tute dicis, 
numquam  inter homines fuerit<note>fuit <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>, per quos homines hoc tantum 
facinus, tam occultum<note>occulte <hi rend="italics">Kayser</hi>
                  </note>, absens praesertim, conficere potuerit.  <reg>multa</reg> 
sunt falsa, iudices, quae tamen argui suspiciose possunt; in his rebus 
si suspicio reperta erit, culpam inesse concedam. Romae Sex. Roscius 
occiditur, cum in agro Amerino esset filius. Litteras, credo, misit 
alicui sicario qui Romae noverat neminem.  <reg>arcessivit</reg>
                  <note><app><lem>arcessivit</lem></app> arcessi vita <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: arcessunt <hi rend="italics">A</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">φ</foreign>
                  </note> 
aliquem<note>aliquem.</note>.  <reg>quem</reg>
                  <note>Quem <hi rend="italics">Priscian.</hi> (<hi rend="italics">K.</hi> iii. 534): aliquem <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> aut<note>aut <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: at (ac <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>) <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> quando?  <reg>nuntium</reg> misit.  <reg>quem</reg> aut ad quem? 
<reg>pretio</reg>, gratia, spe, promissis induxit aliquem. <reg>nihil</reg> horum ne confingi 
                  quidem potest; et tamen causa de parricidio dicitur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="77"><p><reg>reliquum</reg> est ut per servos id admiserit.  O, di immortales, rem 
miseram et calamitosam! <reg>quid</reg>
                  <note>quid <hi rend="italics">scripsi</hi>: quod <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>? <reg>in</reg> tali crimine quod innocenti<note><app><lem>quod innocenti</lem></app> quod innocentibus <hi rend="italics">Halm</hi> (2): innocenti <hi rend="italics">w</hi>
                  </note> saluti 
solet esse ut servos in quaestionem polliceatur<note>polliceatur <hi rend="italics">mg. Sylvii</hi>: polliceantur <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, id Sex. Roscio facere 
non licet? <reg>vos</reg> qui hunc accusatis omnis eius servos habetis; unus 
puer victus cotidiani administer<note>minister <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>
                  </note> ex tanta familia Sex. Roscio relictus 
non est. <reg>te</reg> nunc appello, <choice><abbr>P.</abbr><expan>P<ex>ubli</ex>
                     </expan></choice> Scipio, te, <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arce</ex>
                     </expan></choice> Metelle<note>M. <hi rend="italics">Krause</hi>: Q. <foreign xml:lang="grc">χ</foreign>: <hi rend="italics">om. cett.</hi>
                  </note>; vobis advocatis, 
vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos in quaestionem ab 
adversariis Sex. Roscius postulavit; meministisne <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>itum</ex>
                     </expan></choice> Roscium<note>meministisne T. Roscium <hi rend="italics">ed. R. Stephani</hi>: meministine T. Rosci <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> 
recusare?  <reg>quid</reg>? ei servi ubi sunt? Chrysogonum, iudices, sectantur; 
apud eum sunt in honore et<note>iis <foreign xml:lang="grc">σχ</foreign>, <hi rend="italics">Madvig</hi>: his <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> in pretio.  <reg>etiam</reg> nunc ut ex eis quaeratur 
                  ego postulo, hic orat atque obsecrat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="78"><p><reg>quid</reg> facitis? cur recusatis?  
<reg>dubitate</reg> etiam nunc, iudices, si potestis, a quo sit Sex. Roscius 
occisus, ab eone qui propter illius mortem in egestate et in<note>et in <foreign xml:lang="grc">χω</foreign>, <hi rend="italics">Halm</hi>: et <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> insidiis 
versatur, cui ne quaerendi quidem de morte patris potestas 
permittitur, an ab eis qui quaestionem fugitant, bona possident, in 
caede atque ex caede vivunt. <reg>omnia</reg>, iudices, in hac causa sunt misera 
atque indigna; tamen hoc nihil neque acerbius neque iniquius 
proferri potest: mortis paternae de servis paternis quaestionem 
habere filio non licet!  <reg>ne</reg> tam diu quidem dominus erit in suos dum 
ex eis de patris morte quaeratur? <reg>veniam</reg>, neque ita multo postea<note>postea <hi rend="italics">scripsi</hi>: post.. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: post <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note>, ad 
hunc locum; nam hoc totum
ad Roscios pertinet, de quorum audacia tum me dicturum pollicitus 
sum, cum Eruci crimina diluissem.


            </p></div><milestone n="29" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="79"><p><reg>nunc</reg>, Eruci, ad te venio.  <reg>conveniat</reg> mihi tecum necesse est, si ad 
hunc maleficium istud pertinet, aut ipsum sua manu fecisse, id quod 
negas, aut per aliquos liberos aut servos.  <reg>liberosne</reg>? quos neque ut 
convenire<note>convenire <hi rend="italics">ed. Guar.</hi>: conveniret (-em <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>) <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> potuerit neque qua ratione inducere neque ubi neque per 
quos neque qua spe aut quo pretio potes ostendere. <reg>ego</reg> contra 
ostendo non modo nihil eorum fecisse Sex. Roscium sed ne potuisse 
quidem facere, quod neque Romae multis annis fuerit neque de 
praediis umquam temere discesserit.  <reg>restare</reg> tibi videbatur 
servorum nomen, quo quasi in portum reiectus a ceteris 
suspicionibus confugere posses; ubi scopulum offendis '<reg>eius</reg> modi ut 
non modo ab hoc crimen<note>crimine <foreign xml:lang="grc">σφω</foreign>
                  </note> resilire videas verum omnem suspicionem 
                  in vosmet ipsos recidere intellegas.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="80"><p><reg>quid</reg> ergo est<note>quid est ergo <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>
                  </note> quo tamen<note>tamen <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: tandem <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> 
accusator inopia argumentorum confugerit<note>confugit <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note>?   <reg>eius</reg> modi tempus erat' 
inquit 'ut homines volgo impune occiderentur; qua re hoc tu propter 
multitudinem sicariorum nullo negotio facere potuisti.'  <reg>interdum</reg>
                  <note>interdum <hi rend="italics">cod.</hi> (?) <hi rend="italics">Vrsini</hi>: interim <hi rend="italics">mei</hi>
                  </note> 
mihi videris, Eruci, una mercede duas res adsequi velle, nos iudicio 
perfundere<note><app><lem>perfundere</lem></app> pessundare <hi rend="italics">Trojel</hi>: pervertere <hi rend="italics">Halm</hi> (<hi rend="italics">cf. Suet. Domit.</hi> 8 perfusoriis assertionibus)</note>, accusare autem eos ipsos a quibus mercedem accepisti. 
<reg>quid</reg> ais? volgo occidebantur? <reg>per</reg> quos et a quibus? <reg>nonne</reg>
                  <note><app><lem>nonne</lem></app> non <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note> cogitas te 
a sectoribus huc adductum esse? <reg>quid</reg> postea? <reg>nescimus</reg> per ista 
   tempora eosdem fere sectores fuisse collorum et bonorum?</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>