<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:141-154</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:141-154</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="141"><p>hic ne<note>hicine <hi rend="italics">Halm</hi>
                  </note> etiam sese putat aliquid posse Chrysogonus? hicne<note>hicne <hi rend="italics">scripsi</hi>: hic... <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: hic <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> 
etiam potens esse volt? O rem miseram atque acerbam! <reg>neque</reg> me 
hercules hoc indigne fero, quod verear ne quid possit, verum quod 
ausus est, quod speravit sese apud talis viros aliquid ad perniciem 
posse<note>posse <foreign xml:lang="grc">χψ</foreign>: <hi rend="italics">om. cett. mei</hi> (<hi rend="italics">ante</hi> ad <hi rend="italics">hab. s</hi>): valiturum <hi rend="italics">Halm</hi> (2)</note> innocentis, id ipsum queror.

         <milestone n="49" unit="chapter"/>
                  <milestone unit="para"/>
                  <reg>idcircone</reg> exspectata<note>experrecta <hi rend="italics">Angelius</hi>
                  </note> nobilitas armis atque ferro rem publicam 
reciperavit<note>reciperarit <hi rend="italics">A<foreign xml:lang="grc">ψ1</foreign>
                     </hi>
                  </note> ut ad libidinem suam liberti servolique
nobilium bona fortunas arasque nostras<note>fortunas arasque nostras <hi rend="italics">scripsi</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> §23, <hi rend="italics">dom.</hi> 109, <hi rend="italics">Sest.</hi> 145): fortunas vestrasque nostras <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: fortunas vestras atque nostras (vestras nostrasque <foreign xml:lang="grc">σχ</foreign>) <hi rend="italics">cett.</hi>: fortunasque nostras <hi rend="italics">Garatoni</hi>
                  </note> vexare possent?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="142"><p><reg>si</reg> id 
actum est, fateor me errasse qui hoc maluerim, fateor insanisse qui 
cum illis senserim; tametsi inermis, iudices, sensi. <reg>sin</reg> autem victoria 
nobilium ornamento atque emolumento 
rei publicae populoque Romano debet esse, tum vero optimo 
et nobilissimo cuique meam orationem gratissimam esse oportet.  
<reg>quod</reg> si quis est qui et se et causam laedi putet, cum Chrysogonus 
vituperetur, is causam ignorat, se ipsum probe<note>probe <hi rend="italics">Madvig</hi>: prope non <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> novit; causa enim 
splendidior fiet, si nequissimo cuique resistetur, ille improbissimus 
Chrysogoni fautor qui sibi cum illo rationem communicatam putat 
laeditur, cum ab hoc splendore<note>splendor <hi rend="italics">Richter</hi>
                  </note> causae separatur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="143"><p><reg>verum</reg> haec omnis oratio, ut iam ante dixi, mea est, qua me uti 
res publica et dolor meus et istorum iniuria coegit.
Sex. Roscius<note>Sex. <hi rend="italics">Madvig</hi>: sed <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> horum nihil indignum putat, neminem accusat, nihil de 
suo patrimonio queritur.  <reg>putat</reg> homo imperitus morum, agricola et 
rusticus, ista omnia quae vos per Sullam gesta esse dicitis more, lege, 
iure gentium facta; culpa liberatus et crimine nefario solutus cupit a 
vobis discedere;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="144"><p>si hac indigna suspicione careat, animo aequo se carere suis 
omnibus commodis dicit.  <reg>rogat</reg> oratque te, Chrysogone, si nihil de 
patris fortunis amplissimis in suam rem convertit, si nulla in re te 
fraudavit, si tibi optima fide sua omnia concessit, adnumeravit, 
appendit, si vestitum quo ipse tectus erat anulumque de digito<note>de digito <hi rend="italics">Boemoraeus</hi>: dedit os <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> suum 
tibi tradidit, si ex omnibus rebus se ipsum nudum neque praeterea 
quicquam excepit, ut sibi per te liceat innocenti amicorum opibus 
vitam in egestate degere.</p></div><milestone n="50" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="145"><p><reg>praedia</reg> mea tu possides, ego aliena 
misericordia vivo; concedo, et quod animus aequus est et<note>est et <hi rend="italics">Angelius</hi>: esset <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> quia 
necesse est.  <reg>mea</reg> domus tibi patet, mihi clausa est; fero. <reg>familia</reg> mea 
maxima tu uteris<note>maxima tu uteris <hi rend="italics">w</hi>: maximat uteris <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: maxima uteris <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note>, ego servum habeo nullum; patior et ferendum 
puto.  <reg>quid</reg> vis amplius? quid insequeris, quid oppugnas? qua in re 
tuam voluntatem laedi a me putas? ubi tuis commodis officio? quid 
tibi obsto? <reg>si</reg> spoliorum causa vis hominem occidere, spoliasti<note>spoliasti <hi rend="italics">om.</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">χ</foreign>
                  </note>; quid
quaeris amplius? si inimicitiarum, quae sunt tibi inimicitiae cum eo 
cuius ante praedia possedisti quam ipsum cognosti<note>cognovisti <hi rend="italics">w, Halm</hi>
                  </note>? si metus<note>si metus <hi rend="italics">Madvig</hi>: sin metuis <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, ab eone 
aliquid metuis quem vides ipsum ab se tam atrocem iniuriam 
propulsare non posse? sin, quod<note>quod <hi rend="italics">Naugerius: om. codd.</hi>
                  </note> bona quae Rosci<note>Sex. Rosci <hi rend="italics">Richter</hi>
                  </note> fuerunt tua facta 
sunt, idcirco hunc illius filium studes perdere, nonne ostendis id te 
vereri quod praeter ceteros tu metuere non debeas<note>debeas <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: debebas <hi rend="italics">Heusinger</hi>
                  </note> ne quando liberis 
                  proscriptorum bona patria reddantur?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="146"><p><reg>facis</reg> iniuriam, Chrysogone, si maiorem spem emptionis tuae in 
huius exitio ponis quam in eis<note>iis <foreign xml:lang="grc">π</foreign>: his <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> rebus quas <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucius</ex>
                     </expan></choice> Sulla gessit. <reg>quod</reg> si tibi 
causa nulla est cur hunc miserum tanta calamitate adfici velis, si tibi 
omnia sua praeter<note>praeter <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign>: propter <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> animam tradidit nec sibi quicquam paternum ne 
monumenti quidem causa reservavit<note>causa reservavit <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>: causa clare servavit <hi rend="italics">cett.</hi>: causa clam reservavit <hi rend="italics">pauci dett.</hi>
                  </note>, per deos immortalis! quae ista 
tanta crudelitas est, quae tam fera immanisque natura? <reg>quis</reg> 
umquam praedo fuit tam nefarius, quis pirata tam barbarus ut, cum 
integram praedam sine sanguine habere posset, cruenta
spolia detrahere mallet?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="147"><p><reg>scis</reg> hunc nihil habere, nihil audere<note>nihil audere <hi rend="italics">del. Eussner</hi>
                  </note>, 
nihil posse, nihil umquam contra rem tuam cogitasse, et tamen 
oppugnas eum quem neque metuere potes neque odisse debes nec 
quicquam iam habere reliqui vides quod ei detrahere possis.  Nisi hoc 
indignum putas, quod vestitum sedere in iudicio vides quem tu e 
patrimonio tamquam e naufragio nudum expulisti.  <reg>quasi</reg> vero 
nescias hunc et ali et vestiri a Caecilia Baliarici<note>Baliarici <hi rend="italics">Manutius</hi>: Baliaris <hi rend="italics">codd.</hi>: Baliarici... sorore <hi rend="italics">del. Garatoni</hi>
                  </note> filia, Nepotis sorore, 
spectatissima femina, quae cum patrem clarissimum<note>clarissimum patrem <hi rend="italics">w, Halm</hi>
                  </note>, amplissimos 
patruos, ornatissimum fratrem haberet, tamen, cum esset mulier, 
virtute perfecit ut, quanto honore ipsa ex illorum
dignitate adficeretur, non minora illis ornamenta ex sua laude 
redderet.</p></div><milestone n="51" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="148"><p><reg>an</reg>, quod diligenter defenditur, id tibi indignum facinus
videtur?  <reg>mihi</reg> crede, si pro patris huius<note><app><lem>huius</lem></app> eius <hi rend="italics">Naugerius</hi>
                  </note> hospitiis<note>hospitiis <hi rend="italics">ed. V</hi>: hospitis <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> et gratia vellent 
omnes huic<note>huic <hi rend="italics">Eberhard</hi>: huius <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> hospites adesse et auderent libere defendere, satis 
copiose defenderetur; sin autem pro magnitudine iniuriae proque eo 
quod summa res publica in huius periculo temptatur haec omnes 
vindicarent, consistere me hercule vobis isto in loco non liceret.  <reg>nunc</reg> 
ita defenditur, non sane ut moleste ferre adversarii debeant neque ut 
se
potentia superari putent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="149"><p><reg>quae</reg> domi gerenda sunt, ea per 
Caeciliam transiguntur, fori iudicique rationem <choice><abbr>M.</abbr><expan>M<ex>arcus</ex>
                     </expan></choice>
                  <note>M. <hi rend="italics">Garatoni: om. codd.</hi>
                  </note> Messala<note>Messala <hi rend="italics">codd.</hi>: Messalla <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note>, ut videtis, 
iudices, suscepit; qui, si iam satis aetatis ac<note><app><lem>ac</lem></app> atque <hi rend="italics">ed. R</hi>
                  </note> roboris haberet, ipse pro 
Sex. Roscio diceret.  <reg>quoniam</reg> ad dicendum impedimento est aetas et 
pudor qui ornat aetatem causam mihi tradidit quem sua causa 
cupere ac debere intellegebat, ipse adsiduitate, consilio, auctoritate, 
diligentia perfecit ut Sex. Rosci vita erepta de manibus sectorum sententiis 
iudicum permitteretur.  <reg>nimirum</reg>, iudices, pro hac nobilitate 
pars maxima civitatis in armis fuit; haec acta res est ut ei<note>ut ii <hi rend="italics">Madvig</hi>: uti <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> nobiles 
restituerentur in civitatem qui hoc facerent quod facere Messalam 
videtis, qui caput innocentis defenderent, qui iniuriae resisterent, qui 
quantum possent in salute alterius quam in exitio mallent ostendere; 
quod si omnes qui eodem loco nati sunt<note>sunt <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign>: sint <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> facerent, et res publica ex 
illis et ipsi ex invidia minus laborarent.


            </p></div><milestone n="52" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="150"><p><reg>verum</reg> si a 
Chrysogono, iudices, non impetramus ut pecunia nostra 
contentus sit, vitam ne petat, si ille adduci non potest ut, cum 
ademerit nobis omnia quae nostra erant propria, ne lucem quoque 
hanc quae communis est eripere cupiat, si
non satis habet avaritiam suam pecunia explere, nisi etiam 
crudelitati sanguis praebitus<note>crudelitati sanguis praebitus <hi rend="italics">Madvig</hi>: crudelitate (-i <hi rend="italics">A</hi>) sanguinis praeditus <hi rend="italics">codd.: fort.</hi> crudelitati sanguine perlitatum</note> sit, unum perfugium, iudices, una spes 
reliqua est Sex. Roscio eadem quae<note>eadem quae <hi rend="italics">Naugerius</hi> (2): eademque <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> rei publicae, vestra pristina 
bonitas et misericordia.  <reg>quae</reg> si manet, salvi etiam nunc esse 
possumus; sin ea crudelitas quae hoc tempore in re<note>in re p. <hi rend="italics">ed. Mediol.</hi>: in rem p. <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> publica versata 
est vestros quoque animos — id quod fieri profecto non potest — 
duriores acerbioresque reddit<note>reddidit <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>
                  </note>, actum est, iudices; inter feras satius 
est aetatem degere quam
in hac tanta immanitate versari.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="151"><p><reg>ad</reg> eamne rem vos reservati 
estis, ad eamne rem delecti ut eos condemnaretis quos sectores ac 
sicarii iugulare non potuissent? <reg>solent</reg> hoc boni imperatores facere 
cum proelium committunt, ut in eo loco quo fugam hostium fore 
arbitrentur milites conlocent, in quos si qui ex acie fugerint de 
improviso incidant.  <reg>nimirum</reg> similiter arbitrantur isti bonorum 
emptores vos hic, talis viros, sedere qui excipiatis eos qui de suis 
manibus effugerint. <reg>di</reg> prohibeant, iudices, ne<note>ne <hi rend="italics">Whitte</hi>: ut <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> hoc quod maiores 
consilium publicum vocari voluerunt praesidium sectorum 
existimetur!</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="152"><p><reg>an</reg> vero, iudices, vos non intellegitis<note>intellegetis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> nihil aliud agi nisi ut 
proscriptorum liberi quavis ratione tollantur, et eius rei initium in 
vestro iure iurando atque in Sex. Rosci periculo quaeri?  Dubium<note>dubiumne <hi rend="italics">w</hi>
                  </note> est 
ad quem maleficium pertineat, cum videatis ex altera parte sectorem, 
inimicum, sicarium eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera 
parte egentem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla 
sed ne suspicio quidem potuit consistere?  <reg>numquid</reg> hic<note><app><lem>hic</lem></app> huic <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> aliud videtis 
obstare Roscio<note><app><lem>Roscio</lem></app> Sex. Roscio <hi rend="italics">Halm: del. Madvig</hi>
                  </note> nisi quod patris bona venierunt?

</p></div><milestone n="53" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="153"><p><reg>quod</reg> si id vos suscipitis et eam ad rem<note>eam ad rem <hi rend="italics">Gulielmius</hi>: eadem (eandem <foreign xml:lang="grc">φχ</foreign>) rem (esse <hi rend="italics">A</hi>) <hi rend="italics">codd.</hi>: ea de re <hi rend="italics">Reid</hi>
                  </note> operam vestram
profitemini, si idcirco sedetis ut ad vos adducantur eorum liberi 
quorum bona venierunt, cavete, per deos immortalis! iudices, ne 
nova et multo crudelior per vos proscriptio instaurata esse videatur.  
<reg>illam</reg> priorem quae facta est in eos qui arma capere potuerunt 
tamen senatus suscipere noluit, ne quid acrius quam more maiorum 
comparatum est<note>est <hi rend="italics">ed. R: om. codd.</hi>: esset <hi rend="italics">Rinkes</hi>
                  </note> publico consilio factum videretur, hanc vero quae ad 
eorum liberos atque ad infantium puerorum incunabula pertinet nisi 
hoc iudicio a vobis reicitis et aspernamini, videte, per deos immortalis! 
quem in locum rem publicam perventuram putetis!</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="154"><p><reg>homines</reg> sapientes et ista auctoritate et potestate praeditos 
qua  vos estis ex quibus rebus maxime res publica laborat, eis maxime 
mederi convenit. <reg>vestrum</reg> nemo est quin intellegat populum 
Romanum qui quondam in hostis lenissimus existimabatur hoc 
tempore domestica crudelitate laborare. <reg>hanc</reg> tollite ex civitate, 
iudices, hanc pati nolite diutius in hac re publica versari; quae non 
modo id habet in se mali quod tot civis atrocissime sustulit verum 
etiam hominibus lenissimis ademit misericordiam consuetudine 
incommodorum.  <reg>nam</reg> cum omnibus horis aliquid atrociter fieri 
videmus aut audimus, etiam qui natura mitissimi sumus adsiduitate 
molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis amittimus.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>