<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1:38b-39</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1:38b-39</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="38b"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Et ne putassis fort⟨e⟩ irritos effectus esse terrenorum deorum o Asclepi: dii caelestes inhabitant summa caelestia, unusquisque ordinem quem accepit conplens atque custodiens; hi nostri vero, singillatim quaedam curantes, quaedam sortibus et divinatione praedicentes, quaedam providentes hisque pro modo subvenientes, humanis amica quasi cognatione auxiliantur. ⟨Ita⟩ ⟨⟨caelestes dii catholicorum dominantur, terreni incolunt singula.⟩⟩— </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="39"><p rend="indent"><said who="#Asclepius"><label rend="italic">Ascl.</label> Quam ergo rationis partem <foreign xml:lang="grc">εἱμαρμένη</foreign> vel fata incolunt, o Trismegiste? [ ante] [[caelestes dii catholicorum dominantur, terreni incolunt singula.]]</said>—<said who="#Trismegistus"><label rend="italic">Trism.</label> Qua <foreign xml:lang="gcr">εἱμαρμένην</foreign> nuncupamus, o Asclepi, ea est [[necessitas]] ⟨⟨effectrix rerum⟩⟩ omnium quae geruntur semper sibi catenatis ⟨⟨necessita⟨ti⟩a⟩⟩ nexibus vincta⟨e⟩. Haec itaque est [aut] [[effectrix rerum]] aut deus summus, aut ab ipso deo qui secundus effectus est [deus], et omnium caelestium terrenarumque rerum firmata divinis legibus disciplina. Haec itaque <foreign xml:lang="grc">εἱμαρμένη</foreign> et necessitas ambae sibi invicem individuo conexae sunt glutino; quarum prior <foreign xml:lang="grc">εἱμαρμένη</foreign> rerum omnium initia parit, necessitas vero cogit ad effectum quae ex illius primordiis pendent. Has ordo consequitur, id est textus et dipositio temporis rerum perficiendarum. Nihil est enim sine ordinis conpositione; [[in omnibus mundus iste perfectus est]] ipse enim mundus ⟨⟨vel maxime⟩⟩ ordine gestatur, vel totus <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0367"/> constat ex ordine. ⟨⟨Prima ergo <foreign xml:lang="grc">εἱμααρμένη</foreign> est, quae iacto velut semine futurorum omnium sufficit prolem: sequitur necessitas, qua ad effectum vi coguntur omnia: tertius ordo, textum servans earum rerum quas <foreign xml:lang="grc">εἱμαρμένη</foreign> necessitasque disponit.⟩⟩ </said></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>