<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1:28x-29ax</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1:28x-29ax</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="28x"><p><said who="#Trismegistus"><label rend="italic">Trism.</label> Audi ergo, o Asclepi. Cum fuerit animae e corpore facta discessio, tunc ⟨fiet⟩ arbitrium examenque meriti eius. Transiet ⟨enim⟩ in summi daemonis potestatem: isque eam cum piam iustamque perviderit, in sibi conpetentibus locis manere permittit; sin autem delictorum inlitam maculis vitiisque oblitam viderit, desuper ad ima deturbans procellis turbinibusque aeris igni et aquae saepe discordanti[bu]s tradit, ut inter caelum et terram mundanis fluctibus in diversa semper aeternis poenis agitata rapiatur: ut in hoc animae obsit aeternitas, quod sit inmortali sensu aeterno supplicio subiugata. Ergo ne his inplicemur, verendum, timendum, cavendumque esse cognosce: incredibiles enim post delicta cogentur credere, non verbis, sed exemplis, nec minis, sed ipsa passione poenarum. ⟨⟨Praescia etenim omnium rerum divinitate, pro delictorum qualitatibus, perinde ut sunt, reddentur poenae.⟩⟩</said>—<said who="#Asclepius"><label rend="italic">Ascl.</label> Non ergo, Trismegiste, hominum delicta sola humana lege puniuntur?</said>—<said who="#Trismegistus"><label rend="italic">Trism.</label> Primo, Asclepi, ⟨⟨sunt mortalia⟩⟩ terrena quae sunt omnia [[sunt <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0371"/> mortalia]]; tunc ea etiam, quae sunt corporali ratione viventia et a vivendo eadem corporum ratione deficientia. Ea omnia ⟨⟨in vita⟩⟩ pro vitae meritis aut delictis poenis obnoxia ⟨. . .⟩ tanto post mortem severioribus subiciuntur, quanto [[in vita]] forsitan fuerint celata, dum viverent, ⟨delicta⟩. [[Praescia etenim omnium rerum divinitate reddentur perinde ut sunt pro delictorum qualitatibus poenae.]] </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="29ax"><p>—<said who="#Asclepius"><label rend="italic">Ascl.</label> Qua⟨re⟩ sunt digni maioribus poenis, o Trismegiste?</said>—<said who="#Trismegistus"><label rend="italic">Trism.</label> Qui⟨a⟩ damnati humanis legibus vitam violenter amittunt, ut non naturae animam debitam, sed poenam pro meritis reddidisse videantur. Contra iusto homini ⟨. . .⟩⟩⟩ </said></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>